Evangelium Secundum Lucam*

Caput 13: Versus 10

Erat autem docens.Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum quaerit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagogae, nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitivae Ecclesiae sanatio sub specie incurvae mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reservata quod mulier erecta.Sabbatis.Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum praedicationis a temporalibus ad aeterna erectos ad quietem resurrectionis perducit.
(* Traductions européennes)